| In nomine sancte et individue trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus tercius divina favente clementia Romanorum imperator augustus. | Intitulatio |
| Quoniam et in presenti nostri imperii honorem corroborati et in futuro nos feliciter coronari credimus, si deo ipsiusque sanctis debitam venerationem inpendimus, ecclesias dei ubique locupletare sublimare defendere quam studiosissime satagimus, maxime autem sanctam Spirensem ecclesiam in honore beate Marie virginis dei genitricis constructam, in qua corpora parentum nostrorum consepulta sunt. | Arenga |
| Notum igitur esse volumus, | Publicatio |
| quoniam et pro nostra et nostri dilecti filii Heinrici regis presente et futura salute et pro remedio animarum nostrorum parentum, avi videlicet nostri Conradi imperatoris et ave nostre Gisele imperatricis patrisque nostri Heinrici imperatoris matrisque Agnetis imperatricis nostreque dilectissime coniugis Berethe imperatricis et fratris nostri Conradi filieque nostre Adilheidis et filii nostri Heinrici, ob fidele servitium et petitionem carissimi Iohannis Spirensis episcopi | Narratio |
| predium quoddam Ilisvelt dictum in pago Scuzingowi in comitatu Adelberti comitis situm cum omnibus appenditiis, hoc est utriusque sexus mancipiis areis edificiis agris teris cultis et incultis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus molis molendinis piscationibus silvis venationibus exitibus et reditibus viis et inviis quesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, que aut scribi potest aut dici preter partem eiusdem predii in villa Iendan nominata sitam, quod ecclesie Sunnisheim dedimus, ad altare sancte Marie in proprium tradidimus ea videlicet ratione ut predictus Spirensis episcopus ipsiusque successores liberam habeant potestatem eandem curiam sibi retinendi ad utilitatem ecclesie commutandi precariandi; hoc tantum excipimus, ne vel ipse vel aliquis ipsius successor ulli uquam eandem curiam in beneficium prestare presumat. Quod si vel ipse vel aliquis ipsius successor, quod absit, alicui in beneficium dederit vel aliquo modo a servitio episcopi abalienaverit, bis vel ter ab nostro herede, ut emendet, moneatur, cuius admonitionem si contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pondere ad altare sancte Marie persolvat sibique supra dictam villam hereditario iure possidendam redimat. Constituimus etiam, ut de predicta curia episcopus cunctis de omnibus ecclesie fratribus in anniversario ave nostre Gisele imperatricis vespere ad vigilias et mane ad missam pro defunctis ad maiorem ecclesiam, ubi ipsa sepulta est, convientibus in refectorio refectionem honeste ministret et insuper in eadem die CC pauperes pascat. | Dispositio |
| Et ut hec nostre traditionis et constitutionis imperalis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. | Corroboratio |
| Signum domini Heinrici tercii Romanorum imperatoris invictissimi. | Signumzeile |
| Walcherus cancellarius vice Rothardi archicancellarii recognovit. | Rekognition |
| Data XV kal. marcii anno ab incarnatione domini millesimo CII, indictione X, regnante Heinrico tercio Romanorum imperatore augusto anno XLVIII, imperante autem XVII; acta Spire; | Datierung |
| in Christi nomine ad salutiferam memoriam Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti feliciter amen. | Apprecatio |