| In nomine sancte et individue trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus divina favente clemencia tercius Romanorum imperator augustus. | Intitulatio |
| Qoniam sanctorum interventu, si deo sanctisque eius dignam veneracionem impendimus, nostri imperii honorem in presenti corroborari et in futuro beate glorie coronam nobis preparari credimus, deo sanctisque eius humile et devotum obsequium exhibere satagimus. | Arenga |
| Beatam igitur Mariam, quam reginam esse scimus angelorum, que mundo edidit salvatorem, pre ceteris post deum venerantes ecclesiam Spirensem in honore ipsius a nostris parentibus, avo videlicet Conrado et patre nostro Heinrico imperatoribus augustis in eadem ecclesia consepultis devote constructam et dotatam nos quoque ditare sublimare prediis familiis ornamentis diversisque operibus magnificare in honore dei et sancte Marie devote studemus. Quoniam autem excellentius ecclesie ornamentum in vivis lapidibus, id est in clericis litteratis morigeratis discretis religiosis esse scimus ipsosque in nulla ecclesia sine cotidiane stipendio prebende stabiliter deo in divini officii constitutione posse servire videmus, idcirco summum nobis est votum omnes ubique clericos et precipue nostros speciales in nostra speciali sancta Spirensi ecclesia omnibus modis iuvare ditare honorare. | Narratio |
| Confirmamus igitur quicquid ab avo nostro Conrado imperatore augusto predictis fratribus ad prebendam datum est, Iohaningen videlicet cum omnibus ad eandem curtem pertinentibus, et quecumque eis genitor noster ad prebendam contulit, videlicet Niugertingun, Rodenuelis, Badun, Mindelenheim, Locwilri et ecclesiam Schiuerstat cum decima, Nustorph, Spirechischeide, Lutterbach, Salunbach, Crutzenach, Pillungesbach, Luoch cum omnibus ad omnes has curtes pertinentibus, et quod nos quoque addidimus ad prebendam quidem Eppingun, Eschinewach et quicquid ad has curtes pertinet excepta abbacia in Eschinewach, quam Spirensi episcopo tradidimus, ad oblacionem vero Beienstein pro anima filie nostre Adhelheith in Spirensi cripta sepulte, Sulicho eciam, ut servicium inde cunctis fratribus Spirensis civitatis et elemosine pauperibus in aniversariis avi nostri Conradi et ave nostre Gisele et patris nostri Heinrici festive donentur. Horum omnium prediorum tradicionem a nobis et a parentibus nostris imperatoribus augustis factam cum omnibus, que ad eadem predia aliquo modo pertinent, in diversis utriusque sexus mancipiis terris vineis ecclesiis decimis theloniis silvis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus molendinis pratis piscacionibus venacionibus exitibus et redditibus et omnibus horum prediorum utilitatibus pro nostre omniumque nostrorum anime remedio renovamus et nostre imperialis auctoritate dignitatis corroboramus, ea videlicet racione ut, que ad prebendam determinata sunt, ad prebendas inde fratribus disponendas prepositus sub suo iure habeat, que vero fratribus ad oblacionem data sunt, ea per se fratres libere administrent. Si vero aliquid sibi et ecclesie vel per commutacionem vel per vendicionem utilius inde facere possunt, hoc quoque secundum ecclesiasticam consuetudinem fieri concedimus. Si vero, quod absit, episcopus aliquid de predictis prediis vel sibi usurpaverit vel in beneficium alicui donaverit, et bis vel ter a nobis admonitus emendare noluerit, sicud parentes nostri Conradus et Heinricus imperatores augusti sanxerunt, ita et nos decernimus, ut videlicet dimidiam libram auri ad altare sancte Marie donemus et predium fratribus iniuste ab episcopo subtractum in nostros usus libere recipiamus et de eo, sicud de alio hereditario nostro allodio, quicquid nobis placuerit faciamus. Eandem eciam legem nostris heredibus in omne posterum tempus relinquimus et constituimus, ut, si pro ipsorum secunda vel tercia admonicione Spirensis episcopus predicta predia vel sibi usurpata
|
| Et ut hec nostra tradicio et corroboracio tam de prediis quam de iure prescripto in omnes retro generaciones stabilis et a nullo unquam vel imperatore vel rege vel episcopo sive aliquo mortali dissolvenda permaneat, presentem cartam nostri sigilli impressione insignire precepimus. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris invictissimi. | Signumzeile |
| Humbertus cancellarius vice archicancellarii recognovit. | Rekognition |
| Data IIII ydus aprilis anno ab incarnacione domini millesimo centesimo primo, indictione VIIII, regante Heinrico tercio Romanorum imperatore augusto anno XLVII, imperante autem XVI; acta Spire; | Datierung |
| in Christi nomine ad salutiferam memoriam Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti feliciter amen. | Apprecatio |