Zurück zum Auswahlmenü

Fuchsia kennzeichnet Text aus einer Vorurkunde (Kleindruck in den MGH),
Grün kennzeichnet verunechtete Diplome und
Rot kennzeichnet unechte Diplome.

464: Heinrich verleiht der bischöflichen Kirche zu Speyer die Vogtei der Abtei Hornbach, die Bischof Johann Hermann übertragen soll.
Speyer 1100 Januar 7.

In nomine sancte et individue trinitatis. Invocatio
Heinricus divina favente clemencia tercius Romanorum imperator augustus.Intitulatio
Quoniam sanctorum interventum, si deo ipsiusque sanctis dignam veneracionem impendimus, nostri imperii honorem in presenti corroborari et in futuro beate glorie coronam nobis preperari credimus, deo sanctisque eius humile et devotum obsequium exhibere satagimus. Beatam igitur Mariam, quam reginam esse scimus angelorum, que mundo edidit salvatorem, pre ceteris post deum venerantes ecclesiam Spirensem in honorem ipsius a nostris parentibus, avo videlicet Cunrado et patre nostro Heinrico imperatoribus augistis in eadem ecclesia consepultis devote constructam et dotatam nos quoque ditare sublimare prediis familiis ornamentis diversisque operibus magnificare in honore dei et sancte Marie devote studemus. Arenga
Inter reliqua autem, que supra dicte ecclesie contulimus, abbaciam Hornbach in pago Blisengowe in comitatu Godefridi sitam cum omnibus utilitatibus ad eandem abbaciam pertinentibus excepto iure advocati in proprium tradidimus. Sed quia inter Spirensem episcopum Iohannem et advocatum eiusdem abbacie Hermannum utopte familiam ipsius ecclesie inhumane tractantem sepius non bene convenit, peticione et monicione eiusdem Iohannis episcopi ecclesiam ab huius modi violencia liberavimus et, sicut ipsam abbaciam ob nostre nostrorumque anime remedium deo et sancte Marie ad Spirensem ecclesiam dedimus, ita et advocaciam ipso advocato Herimanno laudante et rogante in proprium ea racione donavimus, ut predictus Herimannus eiusdem advocacie ius et regimen a Iohanne Spirensi episcopo reciperet eique inde serviret et deinceps eiusdem advocacie donacio penes omnes episcopi Iohannis successores, Spirensis videlicet ecclesie antistites, stabilis existat. Dispositio
Huic nostre donacioni interfuerunt Fridericus Coloniensis archiepiscopus, Lienmarus Bremensis episcopus, Burchardus Basiliensis episcopus, Otto Argentinensis episcopus, Widelo Mindensis episcopus, dux Fridericus, marchio Burchardus, comes Wilhelmus, alii quam plures principes nostri. Ut autem huius tradicionis memoria firma apud presentes et posteros et ipsa tradicio inconvulsa permaneat, presemtem cartam in testimonium scribi nostroque iussimus sigillo insigniri.Corroboratio
Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris invictissimi.Signumzeile
Humbertus cancellarius vice archicancellarii recognovi.Rekognition
Data VII idus ianurii anno ab incarnacione domini MC, indictione VII, regnante Heinrico III Romanorum imperatore augusto anno XLVI, imperante autem XV; actum est hoc Spire; Datierung
in Christi nomine ad salutiferam memoriam Iohannis venerabilis eiusdem loci episcopi feliciter amen.Apprecatio

Fuchsia kennzeichnet Text aus einer Vorurkunde (Kleindruck in den MGH),
Grün kennzeichnet verunechtete Diplome und
Rot kennzeichnet unechte Diplome.

Letzte Änderung: Mon May 1 16:33:42 2000
Bernhard Assmann, b.assmann@uni-koeln.de