| In nomine sanctae et individue trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus divina favente clementia tercius Romanorum imperator augustus. | Intitulatio |
| Quoniam vitam nostram brevem et quasi momentaneam existere et in se per cottidiana detrimenta deficere cognoscimus, ut ad illam vitam, qua in eternum beate vivitur, summo desiderio suspiremus et ut terrana pro celestibus et transitoria pro eternis tradamus, nobis quam maxime profuturum esse credimus. | Arenga |
| Notum sit igitur omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus, | Publicatio |
| qualiter nos ob honorificentiam sanctae Marie matris domini nostri Iesu Christi et pro remedio animae nostre nostrorumque parentum Conradi imperatoris et coniugis eius Gisle patrisque nostri Heinrici imperatoris nostreque dilectissime coniugis Berthe imperatricis et fratis nostri Conradi filieque Adelheide et filii nostri Heinrici nec non ob fidele servicium carissimi Iohannis Spirensis episcopi, tum etiam ob interventum fidelium nostrorum Rotperti Babenbergensis episcopi, Ottonis Argentinensis episcopi, Friderici ducis et fratris eius Conradi, Burchardi marchionis, Friderici de Bettendorf, Conradi de Lecheskemundi et carissimi filii nostri Conradi regis | Narratio |
| totum illud predium, quod habemus situm in villis nomine Husun, Capelle, Semundesbah, Argantal et quod situm est in pago Nahcowe in comitatu comitis Emichonis, Spirensi ecclesiae in proprium tradidimus cum omnibus apendiciis, hoc est mancipiis utriusque sexus areis edificiis terris cultis et incultis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus piscationibus silvis venationibus molis molendinis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, que ullu modo inde proveniere poterit, ea videlicet ratione ut eadem Spirensis ecclesia deinceps liberam potestatem inde habeat possidendi obtinendi. | Dispositio |
| Et ut huius traditionis auctoritas semper inviolata permaneat, hanc cartam inde conscribi et propria manu corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri; | Corroboratio |
| Signum domini Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti. | Signumzeile |
| Humbertus cancellarius vice Rothardi archicancellarii recognovi. | Rekognition |
| Data est XI kal. octob. anno ab incarnatione domini millesimo nonagesimo I, indictione XV, anno autem domini Heinrici regni eius quidem XXXVIII, imperii vero VII. | Datierung |