Zurück zum Auswahlmenü

Fuchsia kennzeichnet Text aus einer Vorurkunde (Kleindruck in den MGH),
Grün kennzeichnet verunechtete Diplome und
Rot kennzeichnet unechte Diplome.

396: Heinrich schenkt der bischöflichen Kirche zu Speyer die Abtei Hornbach.
Speyer 1087.

In nomine sancte et individue trinitatis. Invocatio
Heinricus divina favente clemencia Romanorum imperator augustus.Intitulatio
Si in dominicio agro devoti caduca seminamus, in tempore messis fructu centuplicato semper mansura recipere speramus, licet non nostra deo demus, sed sua reddimus. Arenga
Huius igitur tam beati fructus spe excitati omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notificamus, Publicatio
qualiter nos propter deum, per quem in omnibus divites facti sumus et honore imperiali sublimamur, ad altare genitricis sue, quod est Spire, instinctu et petitione dilecte contectalis nostre Berthe imperatricis auguste atque filii nostri Cunradi regis nec non Rudegeri cognomine Huozmanni eiusdem ecclesie antistitis tam animabus parentum nostrorum pie memorie Heinrici imperatoris et Agnetis imperatricis quam nostri superstitum saluti coram deo providentes Narratio
abbaciam nomine Hornbach in pago Blisengowe in comitatu Godefridi sitam cum omnibus suis appendiciis, id est areis edificiis utriusque sexus mancipiis ecclesiis decimacionibus villis agris terris cultis et incultis pratis pascuis compascuis silvis molis molendinis aquis aquarumve decursibus venacionibus piscacionibus exitibus et redditibus viiis et inviis quesitis et inquirendis et cum omni utilitate, que ullo mode inde poterit provenire, in proprium tradidimus, ea videlicet racione ut prefatus episcopus successoresque illius de supra dicta abbacia liberam deinceps potestatem habeant optinendi commutandi precariandi vel quicquid illis ad usum ecclesie collibuerit inde faciendi; abusum illum non concedimus, ut bona ecclesie dividat inter milites suos. Dispositio
Et ut hec nostre auctoritatis tradicio stabilis et inconvulsa omni succedentis temporis evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam proprie manus imposicione confirmantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.Corroboratio
Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti.Signumzeile
Hermannus cancellarius vice Wezelonis archicancellarii recognovi.Rekognition
Data Lücke im Text anno dominice incarnacionis MLXXXVII, indictione X, anno autem domni Heinrici III Romanorum imperatoris augusti, regni vero XXXIII, imperii vero IV; actum Spire; Datierung
feliciter in dei nomine amen.Apprecatio

Fuchsia kennzeichnet Text aus einer Vorurkunde (Kleindruck in den MGH),
Grün kennzeichnet verunechtete Diplome und
Rot kennzeichnet unechte Diplome.

Letzte Änderung: Mon May 1 16:33:42 2000
Bernhard Assmann, b.assmann@uni-koeln.de