| In nomine sancte et individue trinitatis. | Invocatio |
| Heinricvs divina favente clementia tercius Romanroum imperator augustus. | Intitulatio |
| Omnibus dei nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, | Publicatio |
| qualiter nos pro remedio anime nostre ac memoria parentum nostrorum, patris Heinrici, matris Agnetis, avi Cvonradi atque avie Gislae, mediante Spirensi episcopo Hvzmanno ceterisque fidelibus nostris | Narratio |
| tale predium, quale Mathilda nostra neptis in loco nomine Titinesheim habuerat et quod in potestatem nostram lege et iudiciario iure pervenerat, cum decimis et omnibus apendiciis, id est mancipiis areis edificiis terris cultis et incultis viis et inviis molis molendinis aquis aquarumque decursibus pratis pascuis silvis venatione piscatione exitibus et reditibus quesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit provenire, sancto Widoni ad usum prepositi et fratrum eiusdem ecclesie in proprium tradidimus. | Dispositio |
| Et ut hec nostre donationis auctoritatas semper stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi, quam, sicut infra apparet, manu propria roborantes impressione sigilli nostri iussimus insigniri. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti. | Signumzeile |
| Herimannus cancellarius vice Wezelonis archicancellarii recognovit. | Rekognition |
| Data XVIIII kal. febr. anno ab incarnatione domini MLXXXVI, indictione VIIII, anno autem domni H. imperatoris regni quidem XXXI, imperii vero II; actum Wormatie; | Datierung |
| feliciter amen. | Apprecatio |