| In nomine sancte et individue trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus tercius divina favente clementia Romanorum imperator augustus. | Intitulatio |
| Notum sit omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus, | Publicatio |
| qualiter nos pro remedio anime nostre ac memoria parentum nostrorum, patris videlicet nostri Heinrici, matris nostre Agnetis, avi Chunradi atque avie Gisele, interveniente regni ac thori socia Bertha imperatrice augusta, mediantibus quoque fidelibus nostris Lavsmnensi Bvrchardo, item Basiliensi Bvrchardo episcopis nec non ob petitionem fidelis ac dilecti nostri Spirensis episcopi Huozmanni | Narratio |
| sancte Marie ad aecclesiam Spirensem tradidimus preposituram Nvenbvrg in Wetereiba in comitatu cum omnibus appendiciis, id est mancipiis areis aedificiis terris cultis et incultis viis et inviis molis et molendis aquis aquarumque decursibus pratis pascuis silvis venationibus piscationibus exitibus et reditibus quesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit pronevire, ea videlicet ratione ut predictus episcopus et eius successores liberam inde potestatem habeant obtiendi prestandi commutandi precariandi. | Dispositio |
| Cuius traditionis auctoritas ut semper stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi, quam, sicut infra apparet, manu propria roborantes impressione sigilli nostri iussimus insigniri. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti. | Signumzeile |
| Hermannus cancellarius vice Wezelonis archicancellarii recognovit. | Rekognition |
| Data II id. ian. anno ab incarnatione domini MLXXXVI, indictione VIIII, anno autem domni H. imperatoris regni quidem XXX, imperii vero II; actum Spire; | Datierung |
| feliciter amen. | Apprecatio |