| In nomine sancte et individue trinitatis. | Invocatio |
| Heinricvs divina favente clementia tercius Romanorum imperator augustus. | Intitulatio |
| Universis dei nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, | Publicatio |
| qualiter nos pro remedio anime nostre ac pro memoria patris nostri Heinrici, avi Cvnradi et avie Gislae per interventum fidelis nostri Hvzmanni Spirensis episcopi | Narratio |
| sancte Marie ad Spirensem ecclesiam duos comitatus, unum in Liutramesforste situm in pago qui dicitur Spirichgowe, alterum in episcopatu Spirensi pertinentem ad locum nomine Uorechheim, cum omni utilitate, que inde provenire potest, in proprium dedimus, ea videlicet ratione ut predictus episcopus et successores eius in comitatibus illis tale ius et potestatem deinceps habeant, qualem hactenus illic laici comitis habuerunt. | Dispositio |
| Cuius donationis auctoritas ut semper stabilis et inconvulsa permaneat, hanc kartam inde conscribi, quam, sicut infra apparet, manu propria roborantes impressione sigilli nostri iussimus insigniri. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti. | Signumzeile |
| Herimannus cancellarius vice Wezelonis archicancellarii recognovit. | Rekognition |
| Data II id. ian. anno ab incarnatione domini MLXXXVI, indictione VIIII, anno autem domni H. imperatoris regni quidem XXXI, imperii vero II; actum Spire; | Datierung |
| feliciter amen. | Apprecatio |