| In nomine sancte et individue trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus divina favente clementia tercius Romanorum imperator augustus. | Intitulatio |
| Omnibus dei nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, | Publicatio |
| qualiter nos pro remedio anime nostre ac pro memoria parentum nostrorum patris Heinrici, avi Cvnradi et avie Gisle per interventum fidelis nostri Hvzmanni Spirensis episcopi | Narratio |
| sancte Marie ad ecclesiam Spirensem tale predium, quale in villa nomine Lutera Mathilda Italica nostra neptis habuerat et quod in potestatem nostram lege et iudicario iure pervenerat, cum servientibus eorumque bonis et omnibus appendiciis id est mancipiis areis edificiis terris cultis et incultis viis et inviis molis et molendinis aquis aquarumque decursibus pratis pascuis silvis venatione piscatione exitibus et reditibus quesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, que ullo modo inde pronevire potest, in proprium dedimus, ea videlicet ratione ut predictus episcopus et successores eius inde talem, qualem de ceteris ad sedem suam pertinentibus bonis, potestatem habeant tenendi prestandi commutandi precariandi. | Dispositio |
| Cuius donationis auctoritas ut semper stabilis et inconvulsa permaneat, hanc kartam inde conscribi, quam, sicut infra apparet, manu propria roborantes impressione sigilli nostri iussimus insigniri. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti. | Signumzeile |
| Herimannus cancellarius vice Wezelonis archicancellarii recognovit. | Rekognition |
| Data III id. ian. anno ab incarnatione domini MLXXXVI, indictione VIIII, anno autem domni H. imperatoris regni quidem XXXI, imperii vero II; actum Spire; | Datierung |
| feliciter amen. | Apprecatio |