| In nomine sanctae et individuae trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus divina favente clementia rex. | Intitulatio |
| Praedia, quae alio tempore alterius cartulae testimonio dilecte et regni a deo nostri et thori sociae Berthae donavimus, hac carta renovamus, ut, si prioris testimonio destituatur, ad hanc recurrendo se consoletur. | Narratio |
| Eggehardesberc siquidem castellum et villam cum omnibus appenditiis, hoc est utriusque sexus mancipiis areis aedificiis pratis pascuis silvis venationibus terris cultis et incultis viis et inviis aquis aquarumque decursibus molis molendinis piscationibus exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis ac cum omnibus utilitatibus, quae vel scribi vel nominari poterunt, Berhtae regine in proprium damus, sicut dedidmus, | Dispositio |
| praesentibus regni principibus Vtone Treuirensi, Liemaro Hammaburgensi archiepiscopis, Ebbone Nuinburgensi, Diederico Uirdunensi, Herimanno Mettensi, Ellenhardo Frisingensi, Embricone Augustensi episcopis coeterisque fidelis nostris, ea videlicet ratione ut eadem regina Berhta et a nobis concepta proles post obitum nostrum - si vero nec proles superstes fuerit sola - quae dedidmus possideat teneat commutet praecariet vendat vel quicquid velit inde faciat; praedii istius dati situs est in pago Dvoringen in comitatu Mazelini. Et ut haec nostra regalis nulla insidiantium machinatione labefactari possit, hanc cartam inde conscribi iussimus, quam, ut infra videtur, nostra manu propria corroboratam et nostri sigilli impressione insignitam omnis generationis tam futurae quam praesentis noticiae relinquimus. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici quarti regis invictissimi. | Signumzeile |
| Adalbero cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi. | Rekognition |
| Data est V kal. feb. anno incarnationis dominicae millesimo LXXIIII, indictione XII, anno autem ordinationis domni Heinrici IIII regis XVIIII, regni vero XVII; actum est Breitinbach; | Datierung |
| in nomine sanctae et individuae trinitatis amhn. | Apprecatio |