| In nomine sancte et individue trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus divina favente clemencia rex. | Intitulatio |
| Cum omnibus Christi ecclesiis munificencie atque defensionis debitores facti simus, illas maxime, quas patres nostri edificaverunt, edificatas tam propriis hereditatibus quam rebus ad regium fiscum pertinentibus ditaverunt, ditatas honore et amore extulerunt, et nos ditare, privilegio amoris diligere et omnimodis extollere equum et honestum duximus. | Arenga |
| Unde omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, | Publicatio |
| qualiter nos ad ecclesiam Spirensem a patribus nostris, imperatoribus augustis Cunrado scilicet avo nostro et Gisila ava nostra augusta, Heinrico felicis memorie patre nostro in honore sancte dei genitricis Marie constructam ob perpetuum illorum remedium nostramque in Christo felicitatem, instinctu quoque fidelis nostri Adalberti Hammaburgensis archiepiscopi nec non ob fidele servicium Einhardi eiusdem sedis episcopi | Narratio |
| abbaciam Lintburch dictam in pago Spirgowe in comitatu Heinrici comitis sitam cum omnibus appendiciis, hoc est villis nominatim quoque Plintheim et Walahstede omnibusque ad eam pertinentibus nec non utriusque sexus mancipiis vineis agris pratis campis pascuis silvis venacionibus forestis forestariis terris cultis et incultis aquis aquarumve decursibus molis molendinis piscacionibus exitibus et reditibus viis et inviis quesitis et inquirendis mercatis theloneis monetis in proprium tradidimus confirmavimus perpetuo iure possidendam concessimus, ea videlicet racione ut predictam abbaciam Spirensi ecclesie nullus successores nostrorum imperator dux marchio vel alia aliqua maior vel minor persona auferre alienare vel ullo modo inquietare presumat, sed predictus Einhardus episcopus suique successores liberam inde potestatem habeant tenendi constituendi vel quicquid ad communem utriusque ecclesie utilitatem voluerint faciendi. | Dispositio |
| Et ut hec nostra regalis tradicio confirmacio stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hanc cartam inde conscribi manuque propria corroborantes sigilli nostri inpressione iussimus insigniri. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici quarti regis. | Signumzeile |
| Sigehardus cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi. | Rekognition |
| Data III kal. sept. anno dominice incarnacionis MLXV, indictione III, anno autem ordinacionis domni Heinrici IIII regis XI, regni vero V; actum Goslarie; | Datierung |
| in dei nomine feliciter amen. | Apprecatio |