| In nomine sanctae et individuae trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus divina favente clementia rex. | Intitulatio |
| Si loca ab antecessoribus et parentibus nostris divinis cultibus et officiis manicipata aliquibus bonis augemus aut confirmamus, id nobis et in praesenti et in futuro saeculo prodesse non dubitamus. | Arenga |
| Quapropter notum esse volumus omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus, | Publicatio |
| qualiter nos pro remedio animae patris nostri pie memoriae Heinrici imperatoris nec non ob petitionem fidelis nostri Einhardi sanctae Spirensis ecclesiae episcopi ceterorumque regni nostri principum episcoporum ducum comitum consilio atque interventione | Narratio |
| quoddam forestum Liuzhard nuncupatum a predicto genitore nostro H. imperatore ad monasterium sanctae Marie in Spira quondam traditum et confirmatum locis infra subnotatos terminos sitis adauximus ac melioravimus, scilicet de praenominato foresto Liuzhard usque in Waldorf et inde in Ofderesheim, inde autem in fluvium Suuarzaha et per decursum eiusdem fluvii usque in Renum, deinde ex ulteriori ripa Reni in Lancwadun nomine, ex altera autem parte ab eo loco, ubi Horebach Renum intrat, per ascensum eiusdem annis Horebach usque in Lengenueld, de Lengenueld vero in Suuebengheim, ubi curtis est Widegouuen, inde autem ad flumen Spira dictum et iuxta Spira sursum usque in Vosegum. Haec eiusdem foresti aucmenta cum banno etiam nostro praedictae sanctae Spirensi aecclesiae donavimus et confirmavimus, ea videlicet ratione ut praefatus episcopus suique successores tali deinceps lege ac proprietate his additamentis nostris utantur, quali idem episcopus illo antiquo foresto Liuzhard hactenus est usus. | Dispositio |
| Ut ergo haec nostra regalis traditio firma et inconvulsa omni permaneat aevo, hanc cartam inde conscribi manuque propria, ut inferius cernitur, corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici quarti regis. | Signumzeile |
| Fridericus cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi. | Rekognition |
| Data est II kal. febr. anno dominicae, incarnationis MLXIII, indictione I, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VIII, regni vero VI; actum Wormatie; | Datierung |
| in dei nomine feliciter amen. | Apprecatio |