| In nomine sancte et indivdue trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus divina favente clemencia rex. | Intitulatio |
| Quoniam nobis nostrique regni provisoribus iustum et honestum videtur his, qui causa nostre defensionis se multis obiacere periculis quique etiam nobilibus sepe claruere triumphis, digna recompensare premia retributronis, dignum duximus tam presentibus quam et futuris nostris fidelibus notificare, | Publicatio |
| qualiter nos interventu ac petitione dilectissimorum fidelium nostrorum, archiepiscoporum videlicet Annonis Coloniensis et Adalberti Ammagburgensis, pro devote etiam servitio fidelis nostri ducis Ottonis | Narratio |
| eidem Ottoni duci quoddam castellum Razesburg dictum in eiusdem ducis Ottonis marchia et in pago Palobi situm cum omnibus eius pertinentiis, hoc est utriusque sexus mancipiis areis edifitiis terris cultis et incultis agris pratis pascuis campis silvis venationibus aquis aquamrumque decursibus molis molendinis piscationibus exitibus et reditibus viis et inviis quesitis et inquirendis ac cum omni utilitate, que inde ullo modo provenire poterit, in proprium dedimus atque tradidimus salvo per omnia et intacto Saxonie limite, quem quidem ipsi Saxones a tempore primi Ottonis umquam possessione vel eciam nomine tenere videbantur. Habitatores vero terre eiusdem castelli decimam deo et episcopo, in cuius parochia supra dictum castellum situm est, digne per omnia offerant. Et quicquid antecessores eius antecessorum nostrorum videlicet regum et imperatorum munificencia tenuerant, inviolabiliter atque imperpetuum tenere decrevimus. Quod videlicet ea racione ei dedimus, ut predictus Otto dux liberam amodo potestatem habeat de prefato castello eiusque pertinenciis tendi dandi hereditandi commutandi precariandi et quicquid ei placuerit inde faciendi. | Dispositio |
| Ut igitur hec nostre regalis munificencie tradicio stabilis et inconvulsa omni permaneat evo, hanc cartam inde conscriptam manu propria, ut infra videtur, coroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici quarti regis. | Signumzeile |
| Fredericus cancellarius vice Sigifridi archicancellarii recognovi. | Rekognition |
| Data est ano dominice incarnationis MLXII, indictione XV, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis octavo, regni vero VI; actum Colonie; | Datierung |
| feliciter amen. | Apprecatio |