| In nominae sanctae et individuae trinitatis. | Invocatio |
| Heinricus divina favente clementia rex. | Intitulatio |
| Omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, | Publicatio |
| qualiter nos dilectissimae genitrici nostrae Agneti imperatrici augustae aeclesiam in honore sanctae dei genitricis Mariae iuxta castrum Heimenbvrc constructam et omnia, quae genitor noster beate memoriae Heinricvs imperator eidem aecclesiae deoque ibi famulantibus attribuit et praedestinavit, ubicumque sita sint, cum omnibus pertinentiis, hoc et utriusque sexusque mancipiis areis aedificiis terris cultis et incultis agris pratis pascuis campis silvis venationibus aquis aquarumque decursibus molis molendinis piscationibus exitibus et reditibus viis et inviis quaesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, quae ullo modo inde provenire potest, in proprium dedimus atque tradidimus, ea videlicet ratione ut praedicta imperatrix Agnes de praefatis bonis sibi a nobis traditis liberam dehinc potestatem habeat tenendi dandi vendendi commutandi praecariandi vel quicquid sibimet placuerit inde faciendi. | Dispositio |
| Et ut haec nostra regalis traditio stabilis et inconvulsa omni permaneat aevo, hanc paginam inde conscribi manuque propria, ut subtus videtur, corroborantes sigilli nostri impraessione iussimus insigniri. | Corroboratio |
| Signum domni Heinrici quarti regis. | Signumzeile |
| Gebehardus cancellarius vice Liutbuldi archicancellarii recognovi. | Rekognition |
| Data XV kal. nov. anno dominice incarnationis MLVIII, indictione XI, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis V, regni vero III; actum Regenesbvrc; | Datierung |
| in dei nomine feliciter amen. | Apprecatio |